Acroamata

De acroamatum serie

Amici et amicae Latine loquentes, ubicumque terrarum estis, salvete!

Inde a mense Novembri anni 2017, mihi est mos acroamata bis in mense edendi in lucem, in quibus de variis argumentis Latine loquor. Acroamatum series etiam Satura Lanx nuncupatur.

In hac ipsa pagina novissimum acroama invenietis. Ac si forte plura auscultare volueritis, scitote hoc fieri posse in variis locis interretialibus, scilicet apud Podomatic, Pipiatorium (vulgo Twitter) Prosopobibliumque (vulgo Facebook). Si autem mavultis sophophonis vestris ad auscultandum uti, quaeratis emissiones meas apud iTunes.

Curnam hoc faciam

Si forte vos ipsos rogatis de causis cur vocem meam excipere atque acroamata in rete omnium gentium dilvugare inceperim, auscultate primum soliloquium. Praecipuum tamen hoc est, quod mihi proposui ut facultatem meam Latine ex tempore sermocinandi exercerem ac perficerem. Attamen ut lippis notum est, et tonsoribus, errando discimus!

Quamquam animum summis viribus intendo ut linguam quam emendatissimam audientibus praebeam, cavetote ergo: insunt menda nonnulla in sermonibus meis, neque sermo purissimus est. Obsecro, igitur, benigne auscultetis, et quae ibi bona sunt exhaurientes, minus bona neglegatis.

De aliis acroamatibus

Neque incomitata, feliciter, acroamata Latina emitto. Sunt enim multi sodales qui emissiones suas pervulgare solent (cum Latine, tum etiam Graece!), quorum magna pars in hoc indice enumeratur.