Frustula

Si plura scire cupis de Satura Lance, atque singulis septimanis frustulum gustare Latinitatis, potes hic nomen tuum inscribere. Postquam nomen dederis, epistulam electronicam a me hebdomadatim accipies, in qua multa variaque invenies:

  • Brevem pelliculam per quam de quodam argumento Latine loquor (nunc temporis de locutionibus adagiisque Latinis agitur, at multa nova iam excogito…);
  • Nuntia de novis inceptis a Satura Lance initis, de consiliis futuris, de subsidiis novissime in hanc paginam impositis, et omnia denique scitu digna;
  • Adumbrationes, degustationes, exemplaria rerum novarum quae a me parantur;
  • Exercitia, aenigmata, ludos et provocationes ad certamen per quae copia verborum augeri et sermo exerceri possit.

Bene sapiat tibi!

Nomen tuum dando, omnia accipis quae scribuntur in nostra Privacy Policy.