Papae!

Rouse, Fabulae de bestiis

16.00 12.00

Tempus: 1h 13’ (22 partes)

Gradus:

Descriptio

Haec est series XXII fabularum quae de bestiis aguntur, quaeque in libro a W. H. D. Rouse anno 1935 edito inter alias continentur.

Hae fabulae scriptae sunt ad usum magistrorum (nec modo ut recitarentur, sed ut narrarentur etiam) qua de causa bene conveniunt illis qui linguam Latinam discunt, quamquam non sunt aptae iis qui omnino tirones sunt. Inveniuntur enim nonnullae sententiae cum coniunctivo, verba in omnibus temporibus coniugata et vocabula minus frequentia.

Earundem fabularum tamen duas alias series, faciliorem et facillimam, nunc conscribo; quae fabularum series, tironibus aptae, hic brevi inveniri poterunt, cum scriptae tum recitatae. Hoc modo licebit a gradu facillimo ad difficiliores gradatim transire, et sic notitiam linguae et grammaticae Latinae augere. Hoc inceptum spero cum iis qui soli linguam discunt, et magistri fore ut prosit.

Recitatio editionem sequitur W. H. D. Rouse, Latin Stories for Reading or Telling, Basil Blackwell, Oxford 1935, paucis erroribus emendatis.

Modi musici quibus fabulas recitatas ornavi excerpti sunt e Camilli Saint-Saëns Le carnaval des animaux (1886).