Initium

De Saturae Lancis propositis

Anno 2017 exeunte acroamata in rete divulgare coepi, sub nomine Saturae Lancis. Quae sit causa cur hoc nomen acroamatibus primum imposuerim, vobis mox patefaciam.

Lanx nihil aliud significat quam patinam ubi escam apponebant antiqui. Lanx igitur satura dicebatur quae tam abunde ac varie primitiis conferta erat, ut satis ciborum omnibus esurientibus praeberet, et dignum libamentum deis offerri posset. Haec prorsus iunctura quae lanx satura est a Romanis iampridem est usurpata ut illud litterarum genus indicarent, quod posthac saturae nomen retinuit. Sicut nomen ipsum declarat, varietas est saturae virtus praecipua: cum argumentorum, tum linguarum, tum etiam scribendi generis ac stili.

Opus musivum Romanum in quo fructus, altilia piscesque depinguntur.

Quoniam ergo multae disciplinae provinciaeque sunt quorum me studium tenet, quasque indagare cupio ac omnibus auscultare volentibus praebere, hoc nomen selegi…ne mihi seligendum esset!

Quapropter, varia sunt argumenta quae in acroamatibus meis inveniri possunt: nunc textos praelego qui Latine a variis auctoribus variis temporibus scripti sint, nunc vero de libris modo a me lectis verba facio, licet Latine non sint conscripti; nonnumquam etiam garrio de vita mea cottidiana. In animo etiam est homines varios Latine loquentes percontatos vobis commendare.

Eundem titulum demum huic sinui retiali indidi, ubi gradatim multos libros recitatos imponam, fabulas, opera denique Latine Graeceve conscripta, quasi saturam lancem apponere cupiens omnibus qui litteras antiquas – sicut ego – esuriunt. Hic ergo opera ex antiquitate quae dicitur classica invenietis, sed etiam ex aetate media atque ex tempore renatarum artium, necnon ex recentioribus temporibus, dummodo Latine Graeceque composita. Varios ergo auctores, ex variis oriundos terris quique variis aetatibus floruerunt variisque studiorum provincis operam dederunt vobis legendos auscultandosque praebebo. Nam innumera extant opera, pulcherrima sed plerisque ignota, quae non modo litteras, sed etiam scientias, religionem, philosophiam multasque alias humani studii provincias exploratas exponunt.

Conabor etiam, pro virili mea, textus offerre qui et iis qui Latinitati vel Graecitati modo operam dare coeperunt conveniant, sed iam e litterarum copiosissima lance nonnullos fructus degustare velint.