Quae sim

Quae sim

Salvete! Mihi nomen est Irene Regini, nata Mediolani, in Italia septentrionali, abhinc 25 annis.

Cum discipula essem in lyceo, tanta fortuna fructa sum ut magistram optimam habuerim, quae nos linguam Latinam docuit utens libris Ørbergianis, scilicet Familia Romana Romaque Aeterna, linguam Graecam vero illum librum adhibens cui nomen est Athenaze. Illius magistrae gratissima opera rudimenta utriusque linguae primum didici, ambasque continuo adamavi. Nec tamen rudimentis contenta, cupiebam illas linguas perdiscere, ut omnia opera antiqua facile legere possem. Quoniam iam mihi persuasum erat, neminem ad veram notitiam cuiuslibet linguae pervenire posse, nisi legendo, scribendo, loquendo audiendoque, Sodalitatem Latinam Mediolanensem primum frequentare coepi, aestate vero ad conventus Latinitatis vivae dicatos me conferens, ubi cum Latine loqui paulatim discerem, amicitias sempiternas etiam iungebam.

Anno MMX postquam illi conventui interfui qui Romae habitus, in Accademia Vivarium Novum, Monumenta viaeque nuncupatus est, subito intellexi quid de vita mea facere vellem. Tam doctos enim magistros, tam strenuos, tam humanos per illum conventum docentes conveni (totus conventus enim ad artem rationesque docendi respiciebat), ut pro certum habui me idem facere velle, docere!

Lyceo ideo peracto, accepta sum inter discipulos Scholae Normalis Pisanae, ubi quinque per annos litteris classicis operam navavi. Illic nova quaedam studia suscepi, primum artem discens philologiae atque palaeographiae.

Quid vero de sermone Latino, deque arte docendi? Nam quo magis me totam disciplinis academicis dabam, eo minus vacabat ut talia curarem, quae quidem magistri Pisani flocci faciebant, et studii ardentissimus ignis, quo antea tota flagraveram, me aliquantum reliquisse videbatur.

Laurea tandem adepta, nuptiis etiam celebratis, fata me Bruxellas volentem traxerunt, ubi nunc vitam dego – incertum tamen quousque. Hic demum me amor Latine loquendi iterum cepit, coepique in multis variisque locis docere, ubi variis methodis utens varios discipulos instituo. Longum sit omnia recensere, sed dicam quae mihi maxime cordi sint, scilicet me linguas classicas et in Schola Nova docere, et – per rete – apud Athenam Novam.

Quid proxime sit futurum ignoro, hoc tamen certum est: id quod maxime diligo, summique facio, est identidem discere, docere, et iterum discendo docere et docendo discere.

Licet omnes provincias disciplinasque mihi sint cordi, tamen linguarum studium me tenet praecipue – nec tantum Latinae Graecaeque, sed aliarum multarum quoque. Si quidem valuero quid sit ars per linguas litterasque docere, me omnium beatissimam habebo.